- GOBIONIA Familia
- GOBIONIA FamiliaGall. Goyon, familia Galliae illustris: in qua vixit Steph. Dn. de la Goviniere, et de Chasteaugoyon, pater Alani et Ioh. cuius posteritas non duravit, uti nec alterius Ioh. Alano I. geniti. Verum Alani II. eius fratris, fil. Steph. fuit, qui Bertrandum Dn. de Matignon. Ludovicum Dn. de Launay et Stephanum Dn. de Launay Goyon suscepit. Medii successio defecit: A' Primo descendunt Comites de Torigny Dni de Matignon; a tertio Marchiones de la Moussaye Comites de quintin et de Plover. Et quidem priores quod attinet, Bertrandus praefatus, qui Obiit A C. 1480, ex Iohanna du Perier, filia Ioh. Com. de Quintin, fil. habuit Guidonem, Defunctum A. C. 1498. quo et Petrina de Ieucourt, natus Iacobus, Obiit A. C. 1542. Pater ex Anna de Solly Iacobi Dn. de Matignon, (quem titulum a Maioribus accepit) Com. de Theorigny: qui, Exstinctus A. C. 1597. reliquit ex Francisca de Daillon filiam Ioh. de Daillon Com. de Lude, Carolum Goyon Dn. de Matignon Com. de Torigny: cuius et Eleonorae Aurelianae filiae Leonori Aureliani Ducis Longavillani, qui Obiit A. C. 1573.) liberi erant, henricus Com. de Torigny caesus duello a Buttevillio, ux. Henrica de la Guiche) Petrus Com. de Torigny (maritus Mariae s. Annae Malon de Bercy, unde fil. Franciscus C. de Torigny) Leonorus (Ep. de Lisieux seu Lexoviensis et de Constances seu Constantiensis) ac Catharina (quae nupsit Francisco de Silly Duci de la Rocheguyon) Phil. Iac. Spener. Theatr. Nobil. Europa. Part. H. p. 39. Posteriores quod conceruit, Ludovicus Goyon Dn. de Launay, qui Obiit A. C. 1538. e Stephano supra memorato oriundus, ex Ludovica de Chasteaubriant suscepit Almericum I. (Amaury) Goyon Bar. de la Moussaye Dn. de Launay: Patrem, ex Catharina Madeuc, Caroli Goyon Bar. de la Moussaye Com. de Plover: quo et Claudia du Chastel, genitus Almericus II. march. de Moussoye, Catharinam de Champagne (filiam Ludovici Champagne Com. de la Suse) sibi iunxit, genuitque Almericum III. cuius ex Henrica Catharina Turria, filia Henrici Tutri Duc. Bullionaei Principis Sedanensis, (qui Obiit A. C. 1623.) varii supersunt sibri, nominis ac familiae Goyon seu Gobio. Vide eundem Spener. Part. ead. p. 114. ut et in Indice.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.